monumenta.ch > Ambrosius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Obitu Theodosii Oratio, 6
Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in quibus eum debemus agnoscere, et in quibus eum et cernimus et tenemus. Nec moveat aetas: fides militum imperatoris perfecta est aetas; est enim perfecta aetas, ubi perfecta est virtus. Reciproca haec; quia et fides imperatoris militum virtus est.